1343
1
TVRBA PHILO¬
SOPHORVM IN SECVN¬
DA PHILOSOPHIA LON¬
diuersa & copiosior, quàm reli¬
quae, quae passim circum¬
feruntur.
INITIVM Libri
TVRBAE PHILO¬
sophorum, in quo discipu¬
lorum prudentiorum dicta
Arisleus congregauit, Py¬
thagoram philosophum
& magistrum introdu¬
cendo, sententiasque ex discipulis colligen¬
do. Vocatur & hic liber Tertia sinodus Pytha¬
gorica, de occulta sapientia inscriptus. Iubet
autem Pythagoras Eximidium discipulum
collocutionem ordiri, & de sapientia occulta
disserere, deinde & caeteros ordine quoque
suam sententiam efferre. Incipiens itaque
EXIMIDIVS ait: Omnium rerum
initium esse naturam quandam, eamque per¬
petuam, infinitam, omnia fouentem coquen¬
temque. Naturam autem corruptionis & ge¬
nerationis tempora esse veluti terminos, qui¬
bus ad id quod vniuersalis natura fouet, ac
a