1343
10
TVRBA
sando, donec rubeum fiat. O natura illa coe¬
lestis, veritatis naturas Dei nutu multipli¬
cans. ô natura fortis, naturas vincens & supe¬
rans, suasque naturas gaudere faciens. Haec
est illa natura specialis & spiritualis, cui Deus
posse dedit supra ignis violentiam. Ideoque
magnificamus eam, quia nihil est preciosius
in vera tinctura. Est. n.veritas omnem scien¬
tiam continens, & cum! iquefit cum corporibus
opus altissimum operatur; & ea in suum ver¬
tit colorem: & quemadmodum apud visum
superficiem tingendo vincit, sic intima superat.
Posthaec ZIMON ait: Ego plumbi al¬
bi vobis dispositionem monstrabo, in quo ni¬
hil aliud est quàm opus mulierum, & ludus
puerorum. Et scitote, quòd secretum operis
ex mare & foemina constat, hoc est agente &
patiente. In plumbo est masculus, inauri pig¬
mento foernina. Masculus gaudet suscepta foe¬
mina, & iuuatur ab ea, & foemina suscipit à
masculo sperma tingens, & coloratur ex eo. Ita
que iunctos hos in vitreo vase ponite, & te¬
rite eos cum Ethelia, & aceto acerrimo, & co¬
quite eos per septem dies; & ne arcanum fu¬
miget cauete: & cum siccum fuerit, totum ite¬
rum imbuite aceto, & tandem obtinebitis ar¬
canum: Quoad rubeum, dico quod non pote¬
stis rubeum facere nisi primum dealbaueri¬
tis: quoniam duae illae naturae nihil aliud sunt
quàm