1343
20
TVRBA
continuè coquite, donec coaguletur: ipso au¬
tem coagulato, fiet maximum arcanum; quod
Boritin philosophi nuncupauêre. Hunc igi¬
tur lapidem coagulatum conquite, donec & quo
usque salmurae similis fiat marinae. Tunc autem
psum aqua imbuite permanente, quam vos
iussi conseruare, ac multipliciter coquite, quo¬
usque eius appareant colores. Haec est igitur pu¬
trefactio maxima, quae maximum in se conti¬
net arcanum. Coquitur autem, donec post nigre¬
dinem albus est factus mediocriter, & donec
coalescat. Vbi coaluerit, & veluti flos candi¬
didissimus apparuerit, tunc fortiùs coquendo, non
autem manibus teratur, quousque tota eius natu¬
ra diruatur. Tunc subinde imbuendus est per
duo ad septem, vel vna ad tres corporis vel ae¬
ris, donec satis color placuerit.
CERVS ait: Intelligite omnes doctri¬
nae filij, quòd Theophilus vobis significauit,
inter magnetem & ferrum esse propinquita¬
tem, similiter inter aes philosophorum & aquam
eorum permanentem, quorum vtrumque secundum attra¬
ctiuum alterius sit. Intelligite praeterea, quòd
inter stannum & argentum viuum nulla est
propinquitas. nec natura vnius conuenit cum
natura alterius; & hoc est dictum sine inuidia.
Insuper accipite argentum viuum, quod est vis
masculinae, ipsumque cum suo corpore coquite,
donec fiat aqua fluxibilis, & coquite masculum
simul¬