1343
22
TVRBA
coquite, donec vterque fiat aqua, deinde co¬
quite illam aquam donec coaguletur. Haec
nim aqua eum vapore suo compari desicca¬
tur & puluerisatur, ac conuertitur tota in ar¬
gentum viuum coagulatum. Suo igitur vasi
terum imponite, & terite aqua sua, donec cro¬
cus fiat in colore auro similis.
Ait MEnabadus: Multa dicta sunt, sua¬
deo tamen posteris, vt corpora faciant non
corpora, & incorporea vera corpora. Hoc enim
regiminè totùm paratur compositum, eiusque
naturae occultum extrahitur. Qui enim argen¬
tùm viuum corpori iungit magnesiae & foe¬
minam viro, naturam extrahit occultam, per quam
corpora colorantur. Et hoc regimine si intel¬
ligitis; non corpora fiunt corpora, & corpo¬
ra incorporea redduntur. & si diligenter igne
rexeritis, ac Etheliae iunxeritis, fiunt res mun¬
dae & non fugientes: scientes quod argen¬
tum viuum est ignis comburens, corpora
mortificans & confringens suo regimine,
quod idem & vnum est. Et quanto magis
corpori miscetur & teritur, tantò magis cor¬
pus diruitur, teritur & attenuatur. Cum autem
corpora diligenter teritis, eaque vt oportet co¬
quitis, resultat inde Ethelia, ignem non fu¬
giens, & tinctura, quae omnia corpora confrin¬
git, & spiritus omnes retinet ac colorat,
quòd Ethelia colorata omnia colorat. Et sci¬
tote