89
AD LECTOREM.
SI hunc Maphei Vegij Laudensis, oratoris clarissimi libel¬
lum obuijs (quod dicitur) manibus, candide lector, exce¬
peris, identidemque pensiculatius lectitare non fueris dedi¬
gnatus, haud modicum sanè profectus & utilitatis te inde con¬
secuturum putamus. Quippe qui in hoc scribendi genere
illum Samosatensem rhetorem non à longe secutus, tam co¬
piosus, tam uarius, tamque ornatus reperitur, ut non iniuria
de hoc autore (modo plura id genus opuscula maluisset
conscribere) dici posse uideatur, Mapheum uel solum & uni¬
cum, si omnes libri latini (quod abominor) perijssent, satis su¬
perque esse sua copia, uarietate, & elegantia (sicuti tota constan¬
ter Gręcia de suo Luciano praedicat) ad linguam latinam ex
citandum instaurandum, atque consummandum. Licet enim
ex hac duntaxat declamantiuncula specimen huius uiri, quan¬
tus fuerit in arte dicendi, sumere, ipsumque totum ex hac mi¬
nima parte, tanquàm leonem ex unguibus, & elephantem
ex dentibus aestimare. Vale.