1343
PHILOSOPH.
29
uare, deinde in duas partes aquam diuidere.
altera quidem ac ipsum comprimere. Illud
nim aes incidens in illam aquam, dicetur fer¬
mentum auri, & si bene regatis, vtraque fi¬
mul coquuntur, & liquefiunt vt aqua, quae
coquendo congelatur, & tunc apparet rube¬
do. Hanc autem rubedinem septies imbuetis
aqua residua, aut donec totam bibat suam
quàm, coquitè démùm, donec desiccetur, &
in terram vertatur aridam, deinde in accenso
ponatur igne quadraginta diebus, quousque
putrefiat, eiusque colores cum cinere appa¬
reant.
BARSENITES ait: Quae dicta sunt
superius reiterare oportet. Corsufle rubigi¬
ni aeris similis est, & vituli vrina conquitur,
quousque Corsufle natura immutetur: In
ventre namque Corsufle natura verà occulta
est, & haec vera natura est ille spiritus tingens
quam habuit ab aqua permanente nummo¬
sa & coruscante. Extrahitur autem ita, terite
Corsufle, & aquae septies imponite, donec to¬
tum bibat humorem, & vim recipiat immi¬
nentem aduersus pugnam ignis, & tunc ru¬
bigo nuncupatur. diligenter ergo putrefaci¬
te, quousque puluis fiat spiritualis in colore
sicci sanguinis, quem potentia ignis colo¬
rem introducat, donec inuariabili colore in¬
duatur.