1343
PHILOSOPH.
33
terea, quòd nisi vtrumque in aquam vertatis,
ad opus preciosum non peruenietis. Opor¬
tet enim corpus flamma ignis occupatum vt
diruatur, & debile fiat cum aqua in qua est,
donec fiat totum aqua. Ignari autem cùm au¬
diunt nomen aquę, putant aquam nubis esse:
quòd si libros nostros legerent, scirent vtique
aquam esse permanentem, quae absque suo
compari cum quo facta est vnum, permanens
esse non possit. Haec autem est aqua, quam
Philosophi aquam auri nuncupauêre, igneum
venenum, bonum multorum nominum, are¬
nam, quam Hermes ablui iussit multoties, vt
solis nigredo deleatur, quam in solutione cor¬
poris acceperat. Et scitote, quòd nisi hoc cor¬
pus meum capiatis carens spiritu, quod vul¬
tis minimè consequemini, quod alienum
quicquam opus non ingreditur, nec quippiam
nisi quod est sincerum. Quare omnem plura¬
litatem dimittite: natura enim vna re est con¬
tenta, & qui eam ignorat, peribit.
AFFLIctes inquit: Doctrinae filij scito¬
te, quòd totum opus & regimen non fit nisi
aqua, cui miscete Magnesiae corpus, & vasi
suo imponite, & os diligenter claudite, ac le¬
ui coquite igne, quousque liquefiat, & in
quam vertatur: calore enim aquae facilè to¬
tum aqua fiet. Videntes autem nigredinem
aquae imminere, sciatis quòd corpus iam li¬
c