4
MAPHEI
VEGII
INTER
SOLEM.
elegantiam.
quam
opificis
ingenium
&
solertiam
admiretur.
Pace
igitur
omnium
aggrediar,
&
pulchritudinem
magnitudinemque
meam
narrans,
uberrima
tua
in
me,
atque
excellentissima
dona
recense¬
bo,
atque
adscribam
mihi
laudi,
quod
tam
ingenti
&
uasto
sim
corpore,
cum
in
breuibus
exiguisque
corporibus
maiorem
sepe
uirtutem
uiguisse
compertum
sit.
Sed
non
uidetur
carere
laude
ma¬
iestas
formę
meae,
quam
ut
speciosissimam,
ita
perfectissimam
omni¬
um
esse
constat.
Mirum
uero
quod
quum
rotundum
in
orbem,
&
pilę
in
similitudinem
fabricata
sim,
ac
proinde
uolui
&
labi
faci¬
lis,
proprięque
sedis
incerta
uideri
debeam,
stabilis
contra
tamen,
sixaque
semper,
atque
immota
consistam.
Nunc
age
suspiciant
pulcher¬
rimos,
quibus
munita
sum
colles,
altissimosque
montes,
uide,
ant
antra
opaca,
ualles
apricas,
uias
siue
basilicas,
&
militares
siue
agrarias,
siue
uicinales
ad
permeandum
omnem
orbem
me
um,
tam
patentes,
tamque
apte,
commode,
pulchreque
distinctas.
Ne
referam,
quae
in
interioribus
abstrusa
uisceribus
meis
gero
saxa,
silices,
cotes,
trophosue,
metalla,
lapillos,
&
gem¬
mas,
quorum
quum
uarietas
&
aspectus
sit
admirabilis,
lon¬
ge
tamen
profunda,
&
prępotens
quae
in
eis
latet
uirtus,
ad
mirabilior
esse
uidebitur.
Inde
tot
intueantur
uarias
regio¬
nes,
&
climata,
tot
necessarios,
frequentesque
uicos
&
oppida
excelsas
arces,
permunitas
urbes,
tot
magnifice
extructa
tem¬
pla,
fora,
theatra,
palacia,
scenas,
circos,
thermas,
domos,
aulas,
pretoria.
Tum
loca
rustica
mirę
iocunditatis
atque
amoe¬
nitatis,
uineas,
hortos,
pomeria,
prata,
agros,
campos,
dumos,
syluas,
nemora,
paludes,
saltus,
&
pascua,
atque
in
his
uarij
ge¬
neris
olera,
gramina,
siliquas,
segetes,
herbas,
radices,
&
flo¬
res,
tubera
item
&
fungos,
dehinc
arundines,
iuncos,
cari¬
ces,
scirpos,
uirgulta
frutices,
arbusta
simul
ac
arbores,
tot
ua¬
rijs
utique
ac
sapidissimis
onustas
fętibus
suis,
praeter
suauissi¬
mos,
quos
desudant
etiam
liquores
&
lachrymas,
pręter
sum¬
mam
quoque
quam
suppeditant
commoditatem
nutriendi
ignis,
parandę
supellectilis,
compaginandarum
nauium,
ex
truendo,
umque
ędificiorum.
Quae
quum
ita
necessaria
sint,
utsine
his
transigi
uita
nullo
modo
queat,
pulchrum
est
&
illud