1343
52
TVRBA
viuum apud visum album est, cumque au¬
tem fumus ei aduenit, vertitur in rubeum, &
fit Cambar, hoc est, venenum. Et hoc inue¬
nerunt philosophi dicentes, quòd natura
plumbi facilè conuertitur: propterea saepenu
mero reiterauerunt hoc verbum, Conterere,
vt multis modis monstrarent spiritus in va¬
se occultos abstrahere, & aqua imposita pro¬
hibere, ne comburantur, aliàs ignis ipsos fa¬
cilè comburit. Sed aqua apposita, quantò plus
flamma eos inuadit, tanto plus in visceribus
aqua penetrat, & prohibet ne flamma com¬
buratur. Atque ob id etiam antiqui multa tra¬
ctauerunt de sublimatione: quia nisi res igne
fortiter conteratur, Ethelia non ascendet,
quod voluit Hermes innuere cum dixit: Cri¬
brate res quas nostis, & altius liquefacite.
ARZOCH ait: Nisi res igne conteran¬
tur, Ethelia non ascendet, & ea no ascenden¬
te, nihil facitis. Videtis enim quòd ventus
meridiei plurimus cum exaltatur, nubes sub¬
limari facit, marisque vapores eleuat. Hoc
est vas, & testa, in qua inest sulphur incombu¬
stibile. Moneo autem vos, vt argentum vi¬
uum, quod ex pluribus est confectum, con¬
geletis, vt duo tria fiant, & quatuor vnum, ac
duo vnum.
ANAXAgoras inquit: Accipite com¬
bustum fugiens & corpore carens, & incor¬
porate