1343
62
TVRBA
tur ipsam Magnesiam in vase suo coquite, quo¬
usque totum coaguletur, & seipsum contineat.
Et si in inuidorum libris audieritis pelangus
nominari, scitote quòd id humorem & aquam
significat, & nigredinem quae ablui debet,
nummos vocant.
AGAdimon ait: Coquite aes donec ex¬
eat nigredo, quam nummum vocant, & res
artis nostrae, bene miscete, & inuenietis nigre¬
dinem statim, quae est plumbum sapientum, de
quo capientes in suis libris multa tractauere.
ORFVlus ait: Scitote quòd in princi¬
pio miscendi oportet elementa cruda, synce¬
ra, & amoena, & recta super ignem lentum
commiscere, & cauere ignis intensionem, do¬
nec seipsa contingant elementa, ac planè com¬
plexione paulum morari decet, quousque in
illo leui igne desiccentur. Post primam au¬
tem combustionem oportet aes ablui ac mun¬
dificari, & in igne dealbari, quousque om¬
nes res vnus fiant color: cui postea oportet vos
totius humoris residuum miscere, & tunc
ius rubor exaltabitur. Elementa igitur igne
diligenter cocta laetantur, & in alienas ver¬
runtur naturas, quòd liquefactio est caput¬
huius artis, & quod lique factum est, fit non:
liquefactum, humidum verò siccum, et spissum
corpus spiritus, & spiritus fugiens fortis con¬
tra ignem pugnans. Quare conuertite elemen¬
ta, &