89
6 MAPHEI VEGII, INTER SOLEM
propè quaedam affinitas. Quàm generosa est autem eius quae
illud produnt, arboris species, & aspectu grata. Nam tenue
primo sarmentum, mox stirps durior paulatim increscit, dilata¬
tur propagibus, protenditur flagellis, quae lętas passim pullu¬
lant gemmas, unde lętior etiam uuarum foetus exoritur. Circum uero
palmites, & pampini, quibus ad arcendos feruidiores aestus,
quasi umbraculis quibusdam muniuntur. Circum etiam caprioli,
quibus nec aliter ac intortis circinis ornantur. Qui & quicquid
contingunt, iniectis ueluti manibus capiunt, tenaciterque perstrin¬
gunt. Haec quum pulchra admodum, & laeta esse quisque intelligat
loge tamen etiam agricolae studio & arte pulchriora atque laetio¬
ra redduntur. Nam ubi uel ex malleolo, uel ex minutissimo
semine oriens sese aperit, ac profert in lucem, ut firmior in poste¬
rum euadat, resecatur tota, adauctisque uiribus postea pampinatur,
quo recisis partim ex sarmento, qui nati sunt caulibus, melior
inde abundantiorque succus ministretur. Dehinc circumfoditur
ablaqueatur, impinguatur, aratur, & ne glebae noceant, occatur
Tum ne cadens deorsum feratur, prostrataque iaceat, adiuuatur
adminiculis, sustentaturque pedamantis & iugis. Inde ut membri
cuiuscumque sui pars postulat, amputatur, religatur, coniungitur,
erigitur, extenditur, profertur, distinguitur, sociatur, miroque or¬
dine multis se utrinque aspicientibus sociata disponitur. Haec
satis, haec quae spiritu carent, nisi & animatis referta ornataque
corporibus, uberiore etiam amplioreque laude digna censerer. Quo¬
rum & staturę, & formae, & naturę diuersitas, infinitaque pro¬
multitudo, magnum omnibus ea contemplantibus & nostri
decorem, & factoris miraculum ostendit, lumentorum enim
& pecorum quanta sit pulchritudo, simul & utilitas, om¬
nes gnorum. De feris autem & bestijs atque serpentibus fru¬
stra sermo habendus uidetur, quum pusillorum animali¬
um, breuiorumque uermiculorum magna utique sit species,
maiorque uis & industria. Omitto cętera, sed apes quis unquam
nisi uidisset, crederet tantum ingenij & artis, tantum curę
& studij habere, in fabricandis domunculis suis, tanta inter
se uiuere iustitia, tanta sapientia, & autoritate? Nouum po¬
pulum