1343
72
TVRBA
igneas, & aerem ipsas temperare. Nam si ae¬
ris spissitudo & humiditas non esset, quae so¬
lis flammam temperaret, subsistentia om¬
nia sol combureret. Deus autem aerea sepa¬
ratim constituit, ne combureretur quòd in
terris creauit. Nónne videtis, ô scientiae filij,
Solem ascendentem in coelo in aerem vin¬
cere & calefacere igne suo, quo calefacto, ad
subsistentiam calor peruenit, inspissans & con¬
densans spiritus, è quibus creaturae generan¬
tur? Aer enim coarctatur, & ab aqua contine¬
tur, atque ideo aer superatur, quia eius calor
solis calori, eiusque humiditas aquę iungitur
humiditati. Nónne videtis tenuem aquam
in aerem ascendere calore solis eminente, &
solem ea delectari ac adiuuari? Quòd si aere
tenui suo humore non iuuaret aqua, procul
dubio ignis ipsum superaret. Ignis verò ex
qua abstrahit humorem, quo aer contempe¬
ratur, & tunc ipsum ignem superat. Ignis er¬
go & aqua sunt inimici, inter quos nulla est
consanguinitas: quòd ignis est calidus &
siccus: & aqua est frigida & humida. Aer quo¬
que cum sit calidus & humidus, concordiam
habet cum aquae humiditate & ignis calidi¬
tate, atque ob id fit amicitia generans. Inspi¬
cite omnes fructus, qui ex tenui vapore ae¬
reo fiunt, quòd solis calore ex aere & vita
monstratur: & hoc ex Dei ordinatione.
SEN¬