1343
74
TVRBA
Istorum quatuor spissitudo in terra coniun¬
cta est? Ipsa igitur terra omnibus est spissior.
ad haec Turba: Verum dixisti, terra certè est
mnibus spissior. Quod verò istorum est ra¬
rius & dignius? respondit, Ignis est rarior in
his quatuor, & ad eum peruenit rarum istorum
quatuor. Aer verò est minus rarus igne. Nam
calidus est & humidus, ignis verò calidus &
siccus. Calidum namque et siccum est rarius ca¬
lido & humido. Dicunt enim sapientes, quòd
minoris raritatis sit ignis aere, et terra mino¬
ris raritatis aqua, quòd frigida et sicca. Et
quemadmodum siccum calidum est rarius hu¬
mido calido, ita siccum frigidum est minoris
raritatis frigido humido.
SENTENTIA IIII.
PYTHAgoras. Bene aptastis, ô filij do¬
ctrinae, harum quatuor naturarum descriptio
nes, ex quibus Deus cuncta creauit. Beatus,
ergo qui intelligit quae descripta sunt, quo¬
niam maiora non proponentur. perficite ta¬
men sermonem vestrum. Ad haec dixit:
SENTENTIA V.
PAndophis. Significo posteris, Quod est
tenne aquę, et quod non separatur ab ea, ma¬
net supra terram siccam, hoc est, aer abscondi¬
tus in aqua, quae sub terra est, qui fert terram
ne mer¬