1343
76
TVRBA
tamen genitus, et quòd omnium caput post
se est terra & ignis. Et quia ignis est tenuis
& leuis, regit omnia: terra autem cum sit spi¬
sa & ponderosa, fert omnia quae regit ignis.
SENTENTIA VII.
LVCAS. Vos non nisi de quatuor loquimi¬
ni natura, vnusquisque vestrum de his aliquid di¬
xit. Ego autem vobis notisico, omnia quae Deus
creauit, ex his quatuor esse naturis, & quae ex
ipsis creata sunt, in ea reuertuntur. Inde gene¬
rationes & corruptiones fiunt, prout Deus de¬
stinauit. Et hęc fuit hactenus Indorum & Ba¬
biloniensium philosophorum sententia abso¬
lutissima.
SENTENTIA VIII.
LOCVstor. Naturae duae sunt tantùm
quas Lucas describit, quarum altera nescitur
nec describitur, nisi pietate & ratione: alia non
videtur nec sentitur, & est coelum, Tertia qui¬
dem natura adiungitur, quę sentitur, videtur
& scitur, & haec est quae cotinet quicquid sub
coelo inest vsque in terram. Et tamon percipit ra¬
tio his quinque sensib. adiuta, visu, auditu, gu¬
stu, odoratu et tactu. Album à nigro ratio dis¬
cernit, visu: verbum bonum à malo, auditu: dul¬
ce ab amaro, gustu: gratum ab ingrato, odoratu:
& leue