1343
PHILOSOPH.
79
strûm dubitare posset.
Ad haec Arisleus inquit: Quoniam ad po¬
steritatis vtilitatem vos congregaui, nihil
tilius futuris explicari posse existimo, quàm
si quis vestrûm descriptiones elementorum
enarrarit, ea methodo, ne ab incipientibus
agnoscatur: doctrinae verò filios non prae¬
tereat.
SENTENTIA X.
EXIMENVS. Ex quatuor elementis
creata sunt omnia, scilicet coelum, throni, an¬
geli, sol, luna, stellae, ignis, aer, mare, & omnes
aquae, terra, & diuersa ac similia. Nec est di¬
uersitas in his quae dixi, nisi quia quaelibet il¬
larum creaturarum diuersae est naturę, & eius
natura ex diuersis legibus est diuersa. Et haec
diuersitas inest omnibus creaturis, quòd
ex diuersis elementis sint creatae. & si essent
ex vno elemento, conuenientiam haberent
interse. Verùm elementa quando commi¬
scentur, ipsum commixtum nec est siccum
per se, nec humidum, nec calidum, nec frigi¬
dum. Cum autem conueniunt, exeunt inde
creaturae, quae nunquam perficiuntur, nisi
prius putrefiant & corrumpantur apud visum.
Deinde verò dat Deus incrementum, videli¬
cet vitam, cibum, alimentum & guberna¬
tionem.