1343
PHILOSOPH.
81
coaptate: deinde maris nostri aquae imponi¬
te, quae dum regitur, Aqua permanens dici¬
tur. Pòst imponite leni igne, donec tabulae
confringantur, & fiant aquae, & Etheliae iun¬
ginte, & lento igne simul assate, donec fiat
brodium saginatum, & in suam Etheliam ver¬
tite, quousque coaguletur; & fiat nummus
varius, quem Solis florem nuncupamus. Co¬
quite eum deinceps donec nigredine priue¬
tur, & albedo appareat. Postea regite ipsum,
& animam auri commiscete & coquite, do¬
nec fiat Ethelia rubea; quam terite cùm pa¬
tientia, nec vos tędeat eam cum aqua imbue¬
re, quae ex ea exiuit, quae est permanens, do¬
nec rubeum fiat: Hoc enim est aes combu¬
stum, & auri flos, & fermentum: quod cùm
qua permanente dirigite, postea desiccate,
donec puluis fiat, & omni humiditate pri¬
uetur.
SENTENTIA. XII.
PARMENIDES: Scitote quòd inui¬
di multipliciter tractauerunt de aquis, bro¬
dijs, corporibus & metallis, vt scientiam in¬
quirentes fallerent. Haec ergo dimittite, & au¬
rum numosque fieri facite ex hoc nostro ae¬
re, & aes aut plumbum pro pinguedine vel ni¬
gredine, & stannum pro liquefactione sumi¬
f