1343
PHILOSOPH.
83
psum in naturam albam. & si aeri nostro im¬
posueritis, album fiet: & si ipsum rubeum
facere volueritis, rubeum fiet: & si amplius
coxeritis ipsum, aurum fiet. Dico etiam
quòd vertit mare in rubeum, & auri colo¬
rem. Et scitote, quòd non vertitur aurum
in rubiginem, id est, rubeum colorem, nisi
per aquam permanentem, quòd Natura
natura laetatur. Coquite ergo ipsum in hu¬
more, donec appareat natura abscondita: &
cùm videritis hoc, imbibite eum septies
qua permanente, coquendo, assando, donec
rubeum, fiat. O Natura fortis, naturas vin¬
cens & superans, suasque naturas gaudere
faciens. Haec est illa natura specialis & spi¬
ritualis, cui Deus posse dedit, quod ignis da¬
re non potest. Quare veram hanc tinctu¬
ram magnificamus: quia nihil est preciosius
ipsa, & est veritas omnem scientiam conti¬
nens: & cùm liquefit cum corporibus, altis¬
simum operum operatur opus. O si modò
veritatem nosceretis, quantas mihi gratias
ageretis. Scitote etiam, quòd tingens ea,
quae mixta sunt, non debet diruere. Ipsum
namque ea quae ei miscentur superat, & in
suum vertit colorem: & sicut apud visum su¬
perficiem vincit, sic & intima superat: & si
num sit fixum, & aliud fugiens, figuntur am¬
bo postquam mixta sunt: & si superficies deal¬
f 2