1343
86
TVRBA
do, coquite postea ipsum, & rubeum facite:
ignis verò sit leuis in dealbando donec co¬
aguletur, & cum coagulatum est, tum voca¬
mus ipsam animam, quòd citius à natura
in naturam conuertitur. Hoc igitur solum
acetum in nummorum arte est sufficiens,
quòd vna res facit, quod plures operantur.
Pluribus autem rebus non in digetis, sed
na tantùm re, quae vna res in vtioquoque
gradu operum nostrorum in aliam vertitur
naturam.
SENTENTIA XIIII.
PYTHAGORAS: Aliam po¬
namus gubernationem non rei, sed naturae.
Dico quòd quicquid inuidi in libris suis de
Elementorum tractatione dixerunt, in sa¬
pore vnum tantùm sunt, in apparentia verò
diuersa: Et res illa quam multipliciter nar¬
rauerunt, suum absque igne consequitur so¬
cium, prout lapis Magnetis consequitur fer¬
rum. Nec sine causa confertur spermati vel
vuluae, quibus rectè assimilatur: quia in
complexione sua multos facit apparere colo¬
res, prout in vnoquoque regimine guberna¬
tur res, quae quidem res vbique inuenitur:
& est lapis & non lapis, vilis & preciosus,
obscurus & clarus, & à quolibet notus. Est
quo¬