1343
PHILOSOPH.
127
miscetur, & sulphura inuicem sequuntur. Non
igitur oportet vos illam dimittere Magnesiam
absque argento viuo. Cum etenim componi¬
tur, fortissima compositio nominatur, quae est
vna ex decem, de quibus philosophi tractaue¬
re. Insuper sciatis, quòd cum magnesia, cum ar¬
gento viuo dealbatur, oportet vos in eam
quam albam congelare, & cum rubificatur, ru¬
beam quoque aquam congelare. Nam quòd phi¬
losophi dixerunt in suis libris: non est vnum
regimen. Prima .n. congelatio stagni est, aeris
& plumbi: secunda est sulphuris & aquę eius,
& totum compositum hoc, non emitur, nec
liud quicquam est, quàm vapor & aqua: et re¬
gimen eius nihil aliud quàm sublimatio argen¬
ti viui, & vnio cum corpore Magnesię. Ac pro¬
inde dixerunt, quod sulphuris aqua munda,
ex solo est sulphure, et nullum sulphur fit absque
suae calcis, argentique viui et sulphuris aqua.
SENTENTIA LIII.
BELlus. De compositione multa tracta¬
ta sunt: compositio autem & contactus vnum
quid sunt. Accipite ergo ex altera composi¬
tione partem, & partem ex auri fermento,
isque mundam sulphuris imponite aquam,
& habebitis patens arcanum, quod omne cor¬
pus tingit. Sed interim est notandum, quòd