1343
PHILOSOPH.
129
autem sublimato, procedet illud argentum
viuum à Cambar, quod Ethelia, auripigmen¬
tum, Zendrio, Ebsemech, Magnesia, Chuhul,
et multis alijs nominib. nuncupatur, de quo
philosophi dixerunt, quòd natura in suo ven¬
tre erat occulta. Recto autem illo (quoniam
omnium decem est perfectio) suo regimine,
mox conueniens apparet eius alba natura,
nec in eo vmbra vlla apparet: tunc Sapientes
vocarunt plumbum ex Ebmich, Magnesia
Martech, & aes album. Quòd vbi verè deal¬
batum est, vmbrà caret & omni nigredine, &
sua dimisit corpora spissa & ponderosa, nul¬
lum corpus penetrantia, & simul cum eo mun¬
dus spiritus humidus ascendit, qui spiritus
tinctura est. Ideoque Sapientes dixêre: aes ani¬
mam & corpus habere; anima autem eius est
spiritus: corpus verò spissum: Id igitur spis¬
sum oportet vos diruere, quousque eius spis¬
sum spiritum extrahatis, ex eo tingentem, ex
tractum spiritum leui sulphure miscete, &
peragetis propositum.
SENTENTIA. LV.
MORfoleus. Oportet, Sapientes viri, len¬
igne primum humiditatem comburi, vt exem¬
plon nobis monstratur in generatione pulli:
& vbi augmentatur ignis, vas vndique obdure
i