1343
PHILOSOSPH.
133
gulare, coquere, & in rubeum vertere: & vo¬
cauerunt Etheliam ignem, et vas cribrum,
quàm sulphuris, copulam: et hoc totum nihil
aliud est, quàm contritio & dealbatio. Praete¬
rea dico, quòd argentum viuum apud visum
album est. Cum autem fumus ei aduenit, ver¬
titur in rubeum, & fit Combar, hoc est vene¬
num, & hoc innuerunt philosophi, dicentes:
quòd natura plumbi facilè conuertitur: pro¬
pterea saepenumerò reiterauerunt hoc verbum
conterere, vt multis modis monstrarent spiri¬
tus in vase occultos abstrahere, & aqua impo¬
sita prohibere ne comburantur, aliàs ignis ip¬
sos facilè comburit. Sed aqua apposita, quantò
plus flamma eos inuadit, tantòplus in visceri¬
bus aqua penetrat & prohibet, ne flamma con¬
burantur. Atque ob id etiam antiqui multa tra¬
ctauerunt de sublimatione, quia nisi res igne
fortiter conteratur, Ethelia non ascendet, quod
voluit Hermes innuere, cum dixit: Cribrate
res quas nostis, & altius liquefacite.
SENTENTIA LVIII.
ARzoch ait: Nisi res igne conterantur,
thelia non ascendet, & ea non ascendente ni¬
hil facitis. Videtis enim quòd ventus meridiei
plurimus cum exhalatur, nubes sublimari fa¬
cit, marisque vapores eleuat, hoc est vas, & te¬
i 3