1343
136
TVRBA
figuntur, & quod philosophus dixit: in arte
est argentum viuum de Cambar, & in num¬
mis est argentum viuum de masculo, & nihil
aliud curate, quoniam non sunt nisi haec duo
argentaviua.
SENTENTIA LXII.
ASTratus. Qui veritatem vult assequi, ca¬
piat solis humorem & spiritum Lunae, veri¬
tatem dico, nec aduersa adfero: Nummos
nim quos philosophi capere iusserunt, num¬
mi Hermetis sunt, de quibus partem sumi ius¬
sit, & ex aere philosophorum partem, & num¬
mis miscere ac vasi imponere, obstructo di¬
ligenter ore, & coquere septem diebus, &
tunc vertitur aes in nummos. Coquatur er¬
go iterum, & non taedeat vos decoctione:
postea aperiatur vas, & inuenietur nigredo,
quae absumpta apparebit albedo nobilissi¬
ma. Postea ponatur in locum suum, & ite¬
rum coquatur, donec lapilli in siccum vertan¬
tur: postea coquatur igne fortiori, quousque la¬
pis durior fiat & confringatur, ac in cinerem
vertatur. O quàm preciosus est cinis ille. Vi¬
ri Sapientes intelligite illud: Aquae suę iterum
coquite, donec liquefiat: postea coquite ip¬
sum, & imbuite ipsum cum aqua permanen¬
te, donec composaelo dulcis & suauis ac rubea
appa¬