1343
150
TVRBA
aeris dicitur, virga metalli, & lamina.
SENTENTIA LXXVIII.
AGMON. Pro corolario dicam, quòd
qui non liquefacit & coagulat, multipliciter
errat. Denigrate ergo terram, & separate eius
animam & aquam, & postea dealbate, & in¬
uenietis quod quaeritis. Dico etiam vobis,
quòd qui terram denigrat, & album igne dis¬
soluit, donec fiat sicut gladius denudatus, &
qui prius dealbationem eius completam ei
nimam inducit, totumque tabido igne figit,
postquam liquefactum fuerit, felix dici me¬
rebitur, & super mundi circulos exaltari.
Hoc de lapidis nostri reuelatione, doctri¬
nae filijs satis esse non dubitamus, cuius vires
corrumpi nequeunt. si ponatur in igne, vis
ius augetur, quem si soluere vis, soluetur: si coa¬
gulare, coagulabitur. Nemo ipso carere po¬
test, & omnes ipso egent. Cumque ei plura no¬
mina sint, vno tamen nomine nominatur, &
vbi patet, ibi caelatur. Est quoque lapis &
non lapis, spiritus & anima & corpus: est al¬
bus, volatilis, concauus, pilis carens; quem
nemo infrigidatum potest sine offensa tan¬
gere lingua: quem si volare facis, volat: & si di¬
xeris ipsum aquam, verum dicis: & si dixeris
ipsum nou esse aquam, falsum dicis. Non ta¬
men