1343
152
ALLEGORIAE SVPER
librum Turbae.
INCIPIVNT super libum Tur¬
bae allegorię. & primò de homine.
Accipe hominem, tonde eum, &
trahe super lapidem vel laminam,
donec corpus eius moriatur, & pereat spissi¬
tudo: securus sciens quòd cum suam amise¬
rit spissitudinem fiet spirituale, redde sibi po¬
stea animam suam: deinde pone in balneo
per 40. dies, vt sicut in vulua sperma moria¬
tur, quod vtique regenerationis naturae est
principium, & surgat creatio propositumque
peragatur. Sume taurum cum carne & san¬
guine, cornibus pedumque calciamentis, &
verte eum in aquam, & cum sanguine misce,
totumque trahe, postea assa, donec rubescat:
postea verte aes in tincturis deiuijs. Recipe
Gallum, crista rubea coronatum, & viuum
plumis priua, pòst pone caput eius in vitreo
vase, et ad horam serua. Post condę iterum
gallum, et trahe donec lenificetur, & quous¬
que purificetur, & super marmor extende:
deinde cum pennis ab eo remotis fortissimè
trahe & tonde; deinde in equorum fimo, do¬
nec plumas inducat, dimittite. Cumque
um gallum, velut gallum vociferantem audie¬
ritis, scitoterectam semitam vos ambulasse.
Vi¬