1343
154
ALLEGORIAE
cana philosophorum de facili potuerunt intue¬
ri. In maris luna est spongia plantata, habens
sanguinem et sensum, ad modum arboris in
mari plantata, et non mouetur à loco suo:
quam si regere volueris, habeas tecum falcem
qua seces eam, à longè caueas tibi ne sanguis
inde fluat, quoniam venenum est philosopho¬
rum. Cum ergo spongiam illam ceperis, priua
eam sanguine: deinde in vase vitreo eam repo¬
ne & custodi. Postmodum sume corpus eius, &
ablue aqua marina donec purificetur, et fiat
corpus album carens turbatione. Postea redde
sibi sanguinem suum: deinde ipsum fortiter
tere, donec sua fortitudine priuetur odore, &
siccum penitus fiat. Homines oliuas habent ex
quibus oleum extrahunt, et illud est combu¬
stibile. Oleum autem philosophorum non sic ex
trahitur. Veruntamen eius natura est combusti¬
bilis, & immobilis semper persistit, et est mo¬
dus faci edi ipsum sic. Oliuas quas habemus
mundas et integras accipimus, & terimus
as cum aqua sua: postea decoquimus eas. Dein
de ponentes eas in loco humido, dimittemus
ibi, donec penè dissoluantur, & donec oleum
à suo spisso corpore separetur. Facimus etiam
fecem inferjus descendere, aquam in medio
consisti: oleum verò superius emanari. Postea
separamus aquam, ponentes super laminam
candentem aqua sua imbibimus, donec flexibi¬
liatem