1343
SVPER TVRB.
157
abluendo et sublimando, donec formam salis
candidissimi recipiat: quo facto reddunt ei
spiritum tingentem. Et deinde ponunt ipsum
in loco humido, donec rubescat, & fiat eius
spermale. & de hoc ponunt philosophi super
vitrum, & facit ipsum infrangibile. Et cum po¬
nitur super argentum, vertit ipsum in aurum
obrizon. Lapidem qui dicitur Borites sumunt
philosophi, qui coloris Indici & varij simili¬
ter esse dicitur. terunt ipsum et aqua maris
imbuunt: postea ponunt ipsum in vase vitreo,
& permittunt eum per dies plurimos in hu¬
mido loco, donec sulphur quod in eo latet,
exeat, & hic ipsum colligunt, & in eo vitreo
vase reponunt: corpus verò quod quasi fuscum
remanet in aqua salis distillati abluunt, pòst
in calido sole tempore ęstiuo dimittunt, & hoc
toties iteratum, donec ad instar marmoris albi
coruscet. Postea ponunt in Athanor, & ibi
desiccant. Postea reddunt ei sulphur, quod ab
ipso fuerat extractum, & teritur in eo, quous
que vertitur in lapidem, et ita completur Elixir
in perpetuum huius vitae valiturum. Tinctores
habent herbam, qua vtuntur in lana tingen¬
da, sumentes tantumodo tincturam & lignum
relinquentes. Similiter habemus nos in arte
nostra, ponimus terentes et cribrantes ipsum.
& vrina puerorum frequenter imbuentes, do¬
nec lentescat: & ita erit tinctura eius, ab eo po¬