1343
164
AENIGMATA
diu, quandiu fluxibilitas in eo consistit. Sicca
corpus huiusmodi ad solem vel ad ignem, vt vi¬
deas quod inquiris. Hoc itaque completo, scito
quôd habes corpus corpora perforans, & natu¬
ram, naturam continentem, quae compositio
Theriaca philosophorum dicitur.
AENIGMA V.
Mercurius de se loquitur.
Mater me genuit, & per me gignitur ipsa:
dominabatur denuò mihi: de caetero autem do¬
minabor illi: quia persecutor matris meae fa¬
ctus sum: Ipsa tamen me vt pia nunc fouet, &
nutrit filium suum quem genuit, donec ad sta¬
tum veniet perfectum. Ponas ergo me in humi¬
do igne, conterere donec fiuis operis induca¬
tur. Deinde cum opus perfectum est, me ad ru¬
bedinem forti igne agito. Quia me caliditatis
humor augmentat, et siccitatis consumptio
necat.
AENIGMA VI.
Super matrem pregnantem seruum rubi¬
cundum aequaliter conde: Matrem mortifi¬
ca, manus eius & pedes abscindens: seruum
ipsum balnea, et desponsa hos ambo in linteo
vitreo, quod Sera dicitur, & desuper pone
Thonar: & obstrue bene cum luto Sapientiae.
Et tunc accipe vitrum cum sponso & sponsa, &
proijce