1343
184
IN TVRBAM.
ma, Acetum, Vrinam, Aquam imaris, Draco¬
nem, Serpentem. Secundum autem sensum
huius philosophi ad perfectionem sic proce¬
das: Contere lapidem in puluerem subtilem
valde (hoc est, contere sc. igne, non manibus)
& in aceto clariss. coelestino pone, & statim
soluitur in aquam philosophicam, & quasi fon¬
taneam, & si ita totaliter fuerit solutus, tunc
distilla materiam, distillationem coagula tem¬
perato calore, & vltimò calcina, sc. post coagu¬
lationem eius per modum suum, & in quarta
solutione tingit. Et haec nostra solutio est se¬
cundum naturam: sed illud perpetuo habea¬
tur in memoria: Nullam extraneam rem reci¬
pi à Lapide philosophico, neque extraneum
quippiam in Lapide philosophico ingredi.
Quapropter videat qui volet, ne decipiatur
hîc in nomine aceti. Vna enim res, vnius ge¬
neris & naturae, nihil alienum admittit: & ve¬
rissimum est, vnam rem esse, & ex vno fieri.
Quia quando Mercurius praeparatur in aquam
Benedictam, tunc ipse habet potestatem dis¬
soluendi corpus perfectum in Mercurium per
artificium, & ita totum composium est Mer¬
curius, vna sc. res ex qua lapis fit, & in illa
nica re sc. Mercurio, seu lapide, sunt quatuor:
corpus sc. & anima, spiritus & tinctura, otiam
terra, aqua, aer, ignis, fermentum, oleum.
De so¬