1343
186
EXERCIT.
coqui donec rubeat) ignis: deinde sublima¬
tus cum corpore luminari aliquo, fermentum:
deinde solus additus toti & compositae ma¬
teriae, spiritus: & sic terra cum aqua aere &
gne corpus est, fermentum, anima, vltima ir¬
rigatio, solius Mercurij spiritus. Sic patet er¬
go quòd Lapis constat quatuor elementis, sci¬
licet, aqua, aere, igne, & terra. Nam in La¬
pide sunt anima, corpus & spiritus, & tamen
vnus Lapis, vt suprà dictum est, quem sol¬
uere oportet, & rursus coagulare. Sub solu¬
tione omnes operationes comprehenduntur
vsque ad albificationem lapidis: post albifica¬
tionem coquitur iterum, & fit lapis rursus
dum coagulatur: deinde iterum soluitur, ha¬
bito fermento: & solutio illa iteratur, donec
fluat lapis vt cera.
DE SOLVTIONE CORPO¬
rum in aquam, de Gumma &
diuisione aquae.
EXERCITATIO X.
MVNDVS.
EX aqua lapis noster preciosissimus ge¬
neratur: oportet ergo in principio om¬
nem rem in aquam soluere. Non enim
credi¬