1343
188
IN TVRBAM
iunguntur haec duo in limpha mercurij, &
sic coquuntur per vices rorando. Vel si haec
doctrina non placet, fiat secundum doctrinam
philosophorum, primò sulphur philosophi¬
cum, et aqua philosophica, quae & permanens
dicitur. Et hęc duo simul concurrant, hoc est
adunentur ad similitudinem naturae, quę ex
argento viuo, quod aqua vocatur, et sulphure
terrestri procreat omnia metalla: ita concurren¬
te aqua philosophica, hoc est, mercurio philo¬
sophorum procreari credetur lapis philosopho¬
rum tingens. Ex doctrina autem horum philo¬
sophorum, aquam philosophicam argentum vi¬
uum dicimus ex corporibus extractum: sulphur
verò attenuatum corpus, siue terream illam at¬
tenuati corporis substantiam. Quae mediantibus
quibusdam pręparatorijs specieb. cogitur
leuari & sublimari, illamque eleuatam & sublima¬
tam corporis substantiam, sulphur philosophi¬
cum appellant. Sed de his superque satis. De Gum¬
ma dicendum est. Gumma mas est, & ob id ho¬
norabilior. Aurum est soror gumę. Proinde
dicit aurum: Nemo me enecat, nisi soror mea.
Quod autem dicit philosophus: Accipite gum¬
mae candidissimę partem vnam, & vrinae vi¬
tuli. Concordat cum Theophilo infra, qui di¬
cit: oportere addi tria ad vnum, vel septem¬
ad duo. Quod autem hic facit compositio¬
nem quatuor eorum, non nisi duo sunt, dat¬
qu¬