1343
190
EXERCIT.
ac fluens. At animaduertatur, quòd quater
rit lapis soluendus, et per omnia cum eo pro¬
cedendum, vt innuit philosophus. Et quo¬
ties solutus est lapis, toties eam solutionem si¬
gillo Hermetis custodiri oportet, donec Eli¬
xir ipsum coagulatum videatur: deinde calci¬
natum, & rursus in puluerem redactum fue¬
rit. Et in quarta solutione (aiunt philosophi)
cauendum est maximè ne fluat Elixir, & vi¬
trum fiat, quod cum fieret in nullo esset vsu.
Calcinatum enim esse oportet Elixir, hoc est
in puluerem redactum, non vitreatum. Caue¬
tur autem fluxus Elixiris, si ignis bona ratio¬
ne, hoc est admodum clementer regatur. Et
etiamsi philosophus hîc dicat. vt sit ignis inten¬
sior, perpetuò tamen in memoria habeatur,
vt ignis à principio operis vnum sit vsque in fi¬
nem, similitudine infantis in vtero matris.
Deinde animaduertatur quòd album mundum
philosophus hîc fermentatum iam lapidem vo¬
cet: deinde cum dicit corpus septies debere¬
imbui, significat illas duas tertias in septem
partes diuidendas, & septem vicibus imbu¬
endas. Item significat omnem aquam qua
quis vsurus sit per totum opus, in tres partes
aequales diuidi, & cum aere tertiam vnam ad
putrefaciendum poni oportere: deinde cae¬
teras duas tertias ad nutritionem satis esse, si
septies diuidantur, & super rorentur, quod¬
est