1343
196
EXCITAT.
dimus, quàm corpus viuificatum: viuifica¬
tur autem ita, vt in argentum viuum reuer¬
tatur, qualè fuit prius quàm coagularetur.
Et haec animâ, si additur corpori & spiritui
mortificatis, ita vt demum totum Elixir vi¬
uum fiat: tunc demum credendum est, sco¬
pùm Alchimicum attactum esse. Corpus au¬
tem vocatur terra, es, plumbum, cinis, magne¬
sia, calx, mater, clauis, virgò sancta, corona
regis, Talek, Trames, vitrum, lignum aure¬
um, spiritus fulgoris, mare, sal, vrina, alumen,
guma Scotię, aqua sulphuris, sputum Lunę,
guma alba, &c. Spiritus verò vocatur aqua,
sanguis, colla auri, guma rubea, oliua, gal¬
lus, taurus, aqua crocea, aes combustum; &
compositio, &c. Anima vocatur Rebis, àqua
foetida, mortui munditia, sanguis; aquà san¬
guinis, lapis animalis, lapis benedictus, etc.
Mutua autem officia inter haec tria sunt, quia
spiritus custodit corpus, ne ab igne combu¬
ratur. Et clarum corpus custodit spiritum,
ne euolet ab igne: quia corpus est fixum, vn¬
de conseruat spiritum ne fugiat, & spiritus
est incombustibilis: quare non sinit corpus
comburi, quia spiritus & corpus vnum sunt
mediante anima, quae est apud spiritum; &
corpus. Quòd si anima non esset, tunc spiri¬
tus & corpus separarentur ab inuicem per ignem,
sed anima adiuncta spiritui & corpori, hoc to¬
tum non curat ignem, nec vllam rem mundi.
DE