1343
204
GLOSSA IN PROLOGVM
tractatus Astronomiae.
Aristoteles ad Alexandrum de uerbo ad uer¬
bum dicit. Saturnus terram, Mercurius, Aquarius,
Jupiter aerem, Sol ignem regit: & non recipitur hîc con¬
uenientia in Planetarum operatione, sed in opera¬
tionibus quas semper habent continuas & perpe¬
tuas, per uirtutem vltimam, quae est super omnes uir¬
tutes istarum operarum. Et hîc non est locus demon¬
strandi de his arduis, sed ideo feci mentionem, quia
necesse, & nimis utile est tibi, propter frequentem tra¬
ctatum, in quo determinabilius de singularibus &
indiuiduis quorundam uegetabilium Planetarum.
Cognitio ergo proprietatum istarum rerum spectat
ad philosophos: Cognitio verò naturalium rerum,
spectat ad medicos. illud nolo tuam prudentiam la¬
tere: quia omne carens lumine de natura vegetabi¬
lium à Saturnus regitur, & ei attribuitur. Et quicquid ve¬
getabilium est floridum & luminosum à Mercurius regitur,
& ei attribuitur. Et quicquid vegetabilium est flori¬
dum & non ferens fructum, Mars attribuitur, & per
ipsum regitur. Deinde compone & iunge has diuer¬
simode, & dicas: Omne vegetabile ferens fructum
creatur à Mercurius & Mars. Item. Quaedam vegetabilia sunt
per ramos, quaedam per semina, & quaedam nascun¬
tur sine semine & plantatione. patet ergo luce cla¬
rius ex praedictis, quòd quaelibet species vegetabilium
habet