89
TERRAM, ET AVRVMI DISPVTATIO. 21
communis omnium salus & uita, quasi pius omnium liberator fa¬
ctus & restitutor. Et ut ad philosophos ueniam, deperirent, &
omnino sine me eorum studia, licet tanta cum uanitate aspernari
me & contemnere uulgo iactent, quum tamen per fundamen¬
ta gutturis mentiantur. Quoniam nullum est hominum genus à quo
magis amer, colar, obseruer, atque utinam ita ut iactant, ab eis
contemnerer, longe tali contemptu beatior. est enim ut alio lo¬
co ante dixi, innata naturae meae mira quaedam libertatis eua¬
gandique hincinde & diutius nusquam immorandi cupiditas. Quum
autem in manus horum deuenio, tanto me amore prosequun¬
tur, ut non dicam euadere, sed nec aperto gaudere unquam aere
liceat, ita teneor, stringor, perpetuisque quasi compedum carcerum
que penis damnatus includor. Sed & grammaticos ludique ma¬
gistros, quis nisi ego ad tradenda pueris prima elementa rem¬
ita necessariam deduceret, ad tolerandos tam molestos ac fa¬
stidiosos, assiduosque simul labores, quos quum tantis rixis, de¬
lationibus, clamoribus, strepitibusque tam conferta undique tur¬
ba puerorum grauissime malleorum instar obtundat, mirum cur
non omnino deliri facti desipiant. Taceo logicos, quorum gar¬
ritus contentiososque clamores sine me etiam nullus audiret,
Obmitto musicos, quorum ubi ego conticescerem, non di¬
cam canor & armonia, sed neque minima uox ulla resonaret.
De geometris, aritmeticis, astronomisque nihil dico, quorum &
ubi ego non essem, neque nomina ulla haberentur. Sed orato¬
riam artem, quae est longe suauior, longeque iocundior, quae
est decus omnis ciuilitatis, fomentumque bonorum omnium mo¬
rum & institutorum, quis eam nisi amore ac spe mei inductus
aut docere, aut doceri, clarisque esus & dulcibus studijs tene¬
ri uellet? Nec praeteribo poëtas, quos & si aliquando sine me
ingenia sua exercuisse compertum sit, at magna id certe cum in
commoditate, uitaeque eorum anxietate, grauique proinde & dolen¬
ti cum animo, nec minus magno mei desyderio, cuius uim
maximi semper fecerunt: opem quoque multotiens, licet raro
exauditi implorauerunt, Et quid dicam de legum peritia, quam
est firmamentum humani omnis foederis & regiminis, qua tan¬
C ijj quàm