1343
CONSVRGENS.
215
possim ambulare: tunc scias, quòd non solum
te, sed ditabo totum mundum. Cui magister
Macer: Mi mater Alchimia, omnia quae à me
volueris impetrabis: Vtere ergo virtutibus
herbarum mearum: Spero enim, quòd om¬
nia membra tua languida sanitate reficien¬
tur. hoc enim volo & desidero, quia indiges
es valde. Vide igitur nunc, & elige inter om¬
nes herbas illas nobiliores, quae tibi magis
placeat, ac tuae melius conueniat debili na¬
turae. At Alchimia statim retrospiciens, odo¬
riferam, & nimis colore variatam, coloratam
quam mater Alchimia debilis statim appeti¬
uit, dicens: O magister, video quandam her¬
bam odoriferam, & valde resplendentem,
quae multum mihi placet: dic mihi: cuius vir¬
tutis illa sit, & illam vbi reperisti? At Macer
ad illam: O mi Alchimia, dico tibi, quòd nu¬
per cum vnum ad me de tuis misisti nuncijs,
& expetisti auxilium, mox petitionibus tuis
parui: Surgens surrexi ad montem magnum
Mambraicum, ibi denique omnes istas her¬
bas collegi, & altius montem ascendendo vi¬
di herbam hanc, tam tibi placitam, ibidem
suprà montem stantem, quam ob amorem
tui cum suis folijs radicitus extraxi, vt sic te
cum illa curare valerem. Scias namque quod
herba haec magnae virtutis est, quoniam in¬
differenter membra tua paralitica & hydro¬
pica penetrando curabit, quae ab aliquibus,
o 4