1343
226
AVRORA
sculum nostrae sapientię nutritur & augetur
per aquam permanentem, vsque illud magnum
& fluxibile apparebit, tunc mors eum reue¬
labit. Et sicut Basiliscus suo flatu & odoratu
inficit animalia & homines: sic odor nostri
corporis magnesiae, perficit argentum viuum
ipsumque subitò mutans. de natura sua in na¬
turam alienam. Vnde Morienes: scito quòd
terra foetida cito recipit scintillulas albas.
Comparatur etiam tyriacae, ratione curatio¬
nis omnium metallorum. Comparatur etiam
veneno, ratione multiplicis tricturae albę &
rubeae, nec non subitaneae transmutationis
vnius coloris in alium, de imperfectione in
perfectionem: quia sicut modica qualitas ve¬
neni, repente magnum corpus inficit, sic vna
pars Elixiris albi & rubei, multas partes om¬
nium metallorum in verum & perfectum lu¬
nificum & solificum transmutat corpus.
De rebus mineralibus.
Cap. XII.
Caeterique philosophurum hunc nostrum
lapidem rebus mineralibus omnibus com¬
parauerunt. Quidam aluminibus, vitriolis
salibus: quidam spiritibus: quidam metal¬
lorum corporibus. Horum autem quidam
qui de salibus & aluminibus atque vitriolis
tractauerunt, est sententia multiplex: Nam
Plato