1343
AVRORA
228
fixa ponuntur pro Spiritibus, vel pro aquis
acutis, acetosis; corrosiuis: sicut est sal aro¬
maticum quod est nobilius; quia totum est
spirituale. Post hoc sal commune, & sal vri¬
nae. Nam sal aromaticus est secundum ele¬
mentum in hoc opere necessarium, testante
Aristotele; in libro Septuaginta praecepto¬
rum, vbi dicit: quòd Almizadic tibi Solum
deseruiat Nam ipsum corpora soluit & li¬
quefacit & spiritualia reddit. Aliqui philo¬
sophorum posuerunt esse totum arcanum
in eo, & vocaueunt ipsum diuersis nomini¬
bus propter naturae suae excellentiam. Vt in
libro Turba philosophorum scribitur: quia
quidam vocauerunt ipsum à loco, vt Gum¬
mi, Sputum Lunę: quidam à colore, vt san¬
guis, vrina Thauri. quidam à natura, vt ar¬
gentum viuum. Vtamini ergo illa venerabi¬
li natura: nam ex ea ars fit, & non ex alia.
O quam praeciosa est serui rubicundi na¬
tura. de ipso dicunt philosophi, quòd ipsum
sit primum in origine corporum metalli¬
corum. Nam quando argentum viuum
grossum immundum occurit sulphuri gros¬
so, indè generatur metallum corruptum:
& tale est remouendum in operatione pri¬
ma: quia in prima ipsius origine pronduci¬
tur grossum foetidum & immundum per na¬
turam: vt Auicenna dicit. Vidimus itaque in
principio rei eius siccitatem & destructio¬
nem