1343
AVRORA
234
De Markasita, Magnesia & Thu¬
tia. Cap. XV.
Comparatur etiam Markasitae, Magnesiae
& Thutiae: Markasitae in colore: quia sicut
Markasita scintillas argenteas & aureas ha¬
bet mixtas in terra: sic in opere philosophi¬
co signa apparent similia: vt testatur Morie¬
nes dicens: Scito quod terra foetida cito re¬
cipit scintillas aureas, vt suprà.
Dicitur etiam Magnesiae esse similis, ratio¬
ne ponderositatis, & fractionis omnium me¬
tallorum.
Dicitur etiam Thutiae esse similis, ratione
extinctionis, Nam sicut praecipitur Thutia
extingui septies, vel nouies, vel decies, vel
duodecies, vt eius terreitas subtilietur, & sul¬
phureitas deleatur: sic mandant philosophi,
opus eorum iterari, vt omne superfluum in
manifesto abijciatur, absentia in profundo
siue in occulto adijciantur.
Notandum vero est, quòd duplex est spi¬
ritus: vnus in corpore, & hic est remouen¬
dus, id est, extrahendus, & est igneae naturę,
vt Turba testatur dicens: Scitote quòd cor¬
pus non potest tingere se ipsum, nisi spiritus
extrahatur, qui in ventre eius occultus est,
& fiet aqua, & corpus absque spiritu: qui est
spiritualis naturae, ex quo colores apparent,
eo quod spissum terreum non tingit, verùm
autem