1343
236
AVRORA
niam modico huius gummae, & paulo auro,
multum emimus. Et Senior dicit: Aurum
nostrum non est aurum vulgi: quia sequitur
dealbatio, vt ibi dicitur: Dealbate aurum.
Hoc igitur aurum cum dealbatum, fuerit,
post nigredinem suam, quae est tinctura. Et
iterum commiscete aurum cum auro, hoc
est, cinerem cum aqua. Vel seminate aurum
in terram albam foliatam, quae & tertia ter¬
ra, quae est auri, tingit Elixir, & Elixir tingit
eam. Et haec est magnesia alba perfecta, &
non rubea. Inde ex auro philosophico non
fit aurum sed argentum: vt Turba philoso¬
rum testatur dicens: Scitote quòd nisi deal¬
betis (scilicet aurum nostrum) non potestis
rubeum facere, eo quòd duae naturae nil ali¬
ud sunt nisi album & rubeum. Album de ru¬
beo nigro erit & mundo albo: crystallinum
de rubeo citrino apparebit. Et hoc vult Se¬
nior cum dicit: Est enim mirabile, cum mise¬
ris super alia tria commixta, tunc iuuat album
super citrinum, & rubeum dealbat ea in al¬
bedine argenti: deinde iuuat citrinum super
album & rubeum, & facit ea citrinare citri¬
nitate auri. Deinde iuuat rubeum super ci¬
trinum & album, & facit ea in rubedine Al¬
kasal marini. Et Morienes ait: Respice citri¬
num completum, & citrinum diminutum in
sua citrinitate, & omnem citrinitatem. Et Re¬
spice rubeum completum, & rubeum dimi¬
nutum