1343
258
AVRORA
absque lapide hematite rubeo, qui lapis depo¬
nit omnem rubedinem, & purgat seipsum. Et
quando tu videris in principio operis, quasi
grana rubea, & in congelatione velut oculi
piscium, & quasi piperata nigra, spissa, scias
te iustam semitam ambulasse: Sin autem, om¬
nis operatio frustrabitur & cassetur, testante
Alberto, qui dicit: Qui albis dealbant, & ci¬
trinant per citrina, eadem metalli remanen¬
te spiciè, censentur deceptores.
Est praeterea hoc intelligendum de spiri¬
tibus: sunt enim quidam, qui dicunt, se scire
mercurium coagulare, uel à corpore extra¬
here: alij arsenicum, auripigmentum, sul¬
phur, caeterosque spiritus minerales firman¬
do dealbare, nec non per salia mundata, si¬
ue aquis acutis, aut oleis inceratiuis artifi¬
ciosè perfectis, corpora imperfecta, & spiri¬
tus se asserunt rectificare. Horum omnium
operatio nihil aliud est, quàm noxium & in¬
fortunium: quia praeparant id quod non ha¬
bet tincturam, ex omni re quae tendit ad ni¬
hilum. Tinctura autem philosophorum est
in rebus incombustibilibus. Nam ars in par¬
te concedit fieri colores, alterationes, & trans¬
mutationes debiles, fructus tamen ex eis
nullus consequitur: quia natura nil ex his
praedictis ad Elixir, siue tincturam perfectam
operatur, & haec superius prudens & discre¬
tus opifex subtiliter indagare potest. Nam phi¬
losophi