1343
CONSVRGENS.
265
terram natiuitatis tuae? qui respondit, vtinam
domine, seruus tuus gratiam inuenisset in
culis tuis. Cui philosophus: Misereor tui, fac
quod volo. Ait ille, Domine mi paratus sum
ad omnia. Cui philosophus, cum reuersus
fueris in partes agnitionis tuae, supremo do¬
mino tuo, qui terrestris vester Deus est, di¬
ces haec verba: Magister & dominus meus,
cuius fui proprius, vobis dicit salutem. cu¬
ius dominium & magisterium vobis postea
declarabo. Postea facias apportari omnia
genera metallorum, quae liquefacies, & hunc
puluerem quem tibi do intromittes: quo¬
niam omnia vertentur in aurum verum. Hoc
facto, cristallum liquefacies modo praedi¬
cto, & puluere immerso, mutabitur in rubi¬
num. postea vitrum liquefacies, & de praedi¬
cto puluere immerso reddetur malleabile.
His omnibus visis & completis dices, Haec
est maiestas domini mei dilecti. Postea de¬
clarabis magisterium meum: leprosis immun¬
dissimis dabis puluerem in potu tepido,
qui mox ibunt cubatum, & sudario aliquo
cooperiantur: hi ex toto citissimè sanabun¬
tur, ita vt ipsi non super terram, sed super pen¬
nas ventorum ambulare videantur. Nunc
ergo vade in pace, & comple desiderium meum.
Abijt autem Protonotarius gaudens & ex¬
ultans, & omnia in veritate inuenit, prout à
domino suo audiuit, praedicto supremo pon¬
r 5