1343
278 ROSINVS
nuit, & argenti viui Cambar, id est, humidi¬
tatem suscepit. Quare philosophus sulphur
incombustibile scilicet nuncupauit. Quid
est Cambar? aqua mixtum à permanenti, nam
priusquam permixtum & coniunctum ad¬
uersus: Narra igitur mihi, quare dixit Her¬
mes in libro suo omnium honorum Clauem
vel philosophorum librum nuncupauit?
Respondet; Eo quòd qui inspicit in lib. Her¬
metis, vbi climata descripsit, terras, regiones,
montes, metalla, spiritus, aquas, pulueres &
eorum sapores: aquas, & eorum vires, artis
compositionem, his intulit, & alia inutilia in¬
terposuit, scientib. ea ab arte discutere, hanc
maximam scientiam agnouit, veras naturas
aquarum, virtutes homines ignorauerunt,
& ea quae in eis sunt optabilia. Ideoque in¬
quit omnium bonorum Clauem esse. Et ve¬
rum quidem est. Illa dixit. Quare vocant va¬
porem spiritum & animam esse? Respondit,
Scito quòd Bilonius ante alios dixit, Spiri¬
tum humidi esse nigri, ventris immaculatum,
& homini comparauit, dixit enim hominem
esse humiditatem, sicut & spiritum, similiter
hoc opus, quod philosophi celauerunt, est
uaporis arcanum, & aqua; id est, spiritus. Sub¬
matio est extractio cineris, à cinere vapor
enim non vertitur; & non dixit vapor, quo¬
usque spiritum in ipsum ingrediatur tingens
& fortis. Huc aduersus ignem bellator, qui
ex