1343
280 ROSINVS
lem fixum feceris, scilicet mare humidum
pus tuum Deo fauente emendatur. Et scito
quòd non comburitur simul sapulo, verùm
paulatim, id est, non figitur sim totum vno
regimine. Et quid quod dicit comburitur? id
est, figatur ipsum, in humorem occultetur:
nam cum figitur, humor occultatur, id est,
spiritus quousque fumat totum & simul in¬
cidat, id est fixum fuerit: & quanto magis co¬
quitur, tanto magis inspissatur, scilicet conti¬
nens & contentum, quousque inde vnum fi¬
ant, quae sunt nostrum aes. Amplius autem
oportet prioris decoctionis ignem leuem
esse: hoc est in primo, quando volatile adhuc
totum est, quousque igne vtatur, & implaca¬
bilis fiat. Deinde ignem paulatim augmen¬
ta: quia quanto plus decoquitur. tanto plus
figitur, etc. Et illa. Patefac igitur quod Syr¬
nas philosophus ait, quod res est vna in qua
sit totum quod operaturum est: quod nisi in¬
sit, nihil inueniatis. Respondet. Iam tibi de¬
monstraui, quod qui in hanc artem ingredi¬
tur, nihil adinquirit, quàm res in aurum ver¬
tere, tu aurum nisi aurum in aurum ponas,
id est fermentum praeparatum, & in lapidem
philosophorum positum, nihil habes ex eo
quod à Paulo multum exit. Et illa. Si mundi
habitatores haec scirent, eorum aurum vtique
multiplicaretur. Respondet. Ecce tibi noti¬
ficaui. Et illa. nihil mihi tum profuit. Respondet,
propter