1343
290 ROSINVS
dicta tibi satisfacere, tibi tamen à me quaeren¬
ti exemplum positurus sum. Ad aeris plumbum
faciendum omnimode, quod nequaquam à me
quaerere proposuisti. Et illa, non quęsiui, quia
omnia ex eo oportet fieri & per ipsum, volo
tamen vt posteris exemplum sit: dic ergo potius
Respondet, In principio tibi ex lignis. artifi¬
ces enim in ligno vel in lapide fissuram inue¬
nientes ex puluere illius ligni aliquid acci¬
piunt, & collae miscent, ac exinde illam fissu¬
ram implent vel lapidem, & fit eius color si¬
bi similis, ita quod nemo videns ipsum ab¬
horreat. Carbumuta verò hominibus eueni¬
entia probi medentur philosophi carnem
capientes & sanguinem, vel stercus hominis,
quibus illa medentur & curant. Caeterùm na¬
uium possessores suarum nauium tigna earum re¬
gunt gumma lapidum, & lapidarij cum in vno¬
quoque lapide foramen inueniunt, illius lapidis
farina cum colla illud implent, tunc fit sibi si¬
mile, Item similiter molendinarij sua regunt
molendina: accipiunt enim aliquantum de la¬
pide molendini, & terunt, & colla conficiunt,
deinde ei, coniungunt, similiter quemlibet lapi¬
dem regentes ex eo aliquantum terunt & collę mi¬
scent similem habenti colorem. Similiter vasa sin¬
guli componentes, cum quaedam vasa eis fran¬
guntur, terunt igitur figuli fractiones, & colle¬
miscent, deinde solidant. similiter omne opus
existens in terra ex ea colla & per ipsum fit,
ac