1343
AD EVTHICIAM. 293
est lapis nitidus macula carens, quo nihil
est fortius: & suis speciebus (spiritibus). Ait
Agadamon: Nolite Chymiae nostrae plura
imponere ne extinguatur. Iam igitur signi¬
ficaui artem gummae per se existere sigilla¬
tim, & eam esse compositam, eiusque confe¬
ctionem oportet sigillatim fieri. Ideoque tibi
significaui, quòd ipsi fortè ipsam custodi¬
unt regimine peracto priore: cum verò ea
opus habent, eam scilicet continentem, mi¬
scent tincturae. id est, contentum eius cui vo¬
lunt simile quid agere. Et scito similiter, nisi
gumma humori misceatur, comburit & com¬
buritur, ideoque prisci philosophi eam hu¬
mori leuiter coqui insserunt: quousque
leuiter ex inde anima cingens operi no¬
stro conueniens extrahatur. Et scito quod
ipse vniuscuiusque lactis terrae, ac cuiuslibet
albae creaturae nomine, ipsum nuncupaue¬
runt humorem. Principio autem tibi, vt
cum eam coquis, ponas cum Lamina hu¬
morem, quantum eam cooperit, & coque le¬
uiter, quemadmodum philosophi tibi iusse¬
runt, quousque eam facias gummam per¬
actam incombustam & inuiolatam. Fella est
fictum nomen aquae Sulphuris, aquae verò
sulphuris, est similiter fictum nomen: qui po¬
test his fellibus per quadraginta dies corpus
putrescere, quousque coquendo alteratur,
facit venenum tingens, quod nunquam de¬
t 3