1343
AD SARRATANT. 303
scientia nostri magisterij assimilatur ordini
creationis hominis. Nam primo ibi est Coi¬
tus. 2. Conceptus. 3. Pręgnatio. 4. Ortus.
5. Nutricatio. Hoc vnum faciam te intellige¬
re, quoniam sperma nostrum est argentum viuum.
Cum terra coniungitur corpori imperfecto
quae terra nostra dicitur: Quia terra est ma¬
ter omnium elementorum, quem coitum ap¬
pellant, dum terra incipit aliquantum reti¬
nere de arsenico secum: tunc dicitur, conceptio
cùm masculus agit in foeminam. Et hoc est
quòd philosophi dixerunt: Quoniàm magi¬
sterium nostrum non est nisi masculus & foe¬
mina, ac ipsorum coniunctio, adueniente
qua, id est arsenicum, in terra crescit multum
& augmentatur & euenit, quando terra est
dealbata tunc pręgnatio appellatur: quia iam
est pręgnans. Deinde fermentum tangit cum
corpore imperfecto praeparato, vt dictum
est, quousque fiant vnum corpore, specie,
& aspectu, & tunc dicitur Ortus: quia tunc
natus est lapis noster, qui vocatus, est rex à
philosophis, vt in Turba dicitur: Honorate
regem nostrum ab igne venientem, diademate
coronatum, & educate vsque ad perfectam
aetatem: cuius pater est Sol, mater verò Lu¬
na pro corpore imperfecto: Solem verò pro
corpore perfecto. & sequitur nutrimentum,
vt magis augmetetur, quanto plus nutrire¬
tur in lactè suo & spermate, ex quo fiunt
u