1343
396 ROSINVS
cta singulariter applicando super dicta phi¬
losophorum antiquorum, & verba ipsorum
obscura in parabolis abscondita; vt indices?
verba ipsorum philosophorum, & intelligas
eos vera protulisse. Nam primum verbum
nostri sermonis seu operis, est in primam ma¬
teriam reductio: & illud est quod philosophi
vocarunt solutionem, quod est artis funda¬
mentum, vt dicit Morienus, Nisi corpora sol¬
ueritis inuanum laboratis, de qua solutione
lóquitur Parmenides philosophus in Tur¬
ba: sicci quidam olei solutionem audientes: & (non er¬
go solutio philosophica est imbibitio aquę,)
sed corporum in aquam conuersio, vnde pro¬
creata fuere, vt gelu vertitur in aquam liqui¬
dam, ex qua primo fuit. Ecce per Dei gratiam
iam habes primum elementum, quae est aqua
ipsius corporis in primam naturam redacta.
Secundum verbum est, quòd fit terra. &
hoc est quod philosophi dicunt: quia ex gros¬
sitie aquae terra concreatur. sic habes aliud
elementum, quod est terra.
Tertium verbum est, quod praecessit ter¬
rae mundificatio, de quo dicit Morienus. Haec
terra cum aqua sua putrescit & mundifica¬
tur, & tum munda fit auxilio Dei. De qua
philosophus dicit in Turba, lunge siccum
humido, siccum est terra humida, aqua. Ecce
iam habes aquam & terram, id est terram deal¬
batam cum aqua.
Quartum