1343
308 ROSINVS
quod dicit Morienus: nisi corpus immuri¬
dum mundaueris, & in eo animam miseris,
nihil de magisterio direxisti. Igitur fit con¬
iunctio fermenti cùm corpore mundato, &
tunc spiritus cum eo figitur, ac gaudet cum
eis: quia natura grossa subtilis est facta. Et
hoc est quod dicit Constantius in Turba: spi¬
ritus non coniungitur corporibus, nisi pu¬
trefacta fuerint & denudata, & per has con¬
iunctiones maxima apparent mirabilia, ac
omnes colores qui in mundo excogitari pos¬
sunt, quibus corpus imperfectum coloratur
coloratione firma fermento mediante: quod
fermentum est anima & spiritus, mediante
ea anima & corpus coniunguntur, & ligan¬
tur simul cum in colore fermenti: & sic
num cum eis, id est arsenicum in terra. Deo
gratias.
INCIPIT LIBER
SECVNDVS.
SEQVITVR quomodò ter¬
mini per similitudinem intelli¬
guntur. Et scias prius quòd con¬
tritio & dealbatio est necessa¬
ria, vnde quibuscunque modis
res dealbantur & conteruntur, vel subtilian¬
tur, vel diuiduntur, vel separantur, vel qui¬
bus operationibus haec fiunt, vel per quas
res