1343
AD SARRATANT. 315
animam, & anima in ista aqua & nihil remansit
ex ea in corpore, tunc abluisti corpus à sordi¬
bus suis. Innuit per hoc philosophus, totam ex¬
tractionem totius ab eo, vt liberetur cinis à ci¬
nere mundus, in quo non sit pinguedo quae pro¬
hibeat ipsum ab operatione, QVI ME MI¬
SERCVLAM, id est, me habentem materiam
Mercurialem & lunarem, offenderit, scilicet
ignis incensione & aqueitate mea, id est,
mansione domus meae disperserit, id est ex¬
halare fecerit, do plagam in faciem suam,
id est, laesionem, quae edentatos facit, &
multas infirmitates generat per fumum per
quem fugam capiet, id est, ab opere cessabit.
vbi significat euitare ignis nimiam incen¬
sionem: quia in eo Mercurius est spiritus,
qui si exhalauêrit, totum opus cessabit. Et
qui me habentem Lunarem & Mercuria¬
lem materiam de loco meo, id est, de corpore
ęris abstulerit, id est, sublimare fecerit, vi, id
est, per vim putrefactionis & solutionis, ac
dilectum meum, id est, pingnedinem solarem
mecùm, id est, eum humiditate Lunari vin¬
culauerit, id est, in vnum corpus coniun¬
xerit, SAGITTA EX PHARE¬
TRA NOSTRA, id est, argentum viuum corporis
nostri vindicabunt, id est, regenerabunt nos
in vitam per quam non erit vltra mors. No¬
ta sermonem sapientis, cum dicit, Seruus
rubicundus candidam duxit vxorem, & per