1343
AD SARRATANT. 319
lationem clarificata fuerit. Animae nostrae
id est, tincturae, reminiscuntur, id est, fiunt
qua vitae bene praeparata corpore, mor¬
tua viuificans: ex qua procedunt Mar¬
garitae, Lapides pretiosi, & Coralli. & sic
habes primam partem totius operis.
Sequitur secunda pars quae sic fit: Ter¬
ra Margaritarum, id est, terra aquae pretio¬
sae & luminosae, cuius lux oculos perimit
quod omnis lux & color adornat, vt dicit
assiduus Senior, dum tangit aliam ter¬
ram. si terram foliorum, id est, vestium: fo¬
lia enim sunt cooperimentum arborum,
& aqua nostra est vestis terrae aquae no¬
strae. vnde ait quidam sapiens: Si nudus
scendit in coelum, & corpus meum Luna¬
rè, amabile, candidum, id est, albissimi ad
modum coruscantis marmoris, ac salis
albissimi, relucebit, tinget primum opus
completum, scilicet albedinis: quia cum ad
hunc terminum peruenerit, facit quis
de omnibus corporibus Lunam. Dein tan¬
git terram tertiam, id est, auri terram cum
dicit, Corpus verò dilecti mei, scilicet so¬
lis, delectabile, rubicundum, roseum relu¬
cebit. Vnde Rasis Libro Lunarum: Quod di¬
ctum est, totius exordium radicum firmat,
& cum perfectum fuerit Iupiter & Saturnum,
superiectum in optimam Lunam conuertit.
vnde Morienus ad Kalid. 2. termino. Post